monumenta.ch > Eusebius Caesariensis Hieronymus Stridonensis > sectio 6 > Psalmi, 20 > bnf2607.137 > Isaias, 39 > bnf7900.46 > bnf12590.244 > 68 > uwbM.p.th.q.1a.268 > 18 > sectio 1 > sectio 572 > bnf16234.53 v > 22 > bnf8562.72 > bnf2607.47 > bnf8071.33 > 62 > Lucas, 16 > sectio 61 > sectio 35 > bnf8562.49 > 51 > sectio 19 > bnf5129.92 > bnf12097.181 > sectio 2 > sectio 211 > sectio 10 > bnf5840.171 > bnf7240.31 > bnf8631.22 > Caput > 24 > sectio 3 > 53 > 11 > 60 > sectio 19 > Ioannes, 10 > 87 > uwbM.p.th.f.69.120 > bnf8071.50 > bnf9341.321 > 2 > 56 > sectio 16 > sectio 29 > Psalmi, 138 > bnf8631.20 > bnf8562.76 > bnf2607.87 > bnf12590.208 > 184 > bnf5129.11 > bnf12590.239 > 41 > sectio 2 > bnf2607.127 > bnf5696.6 > bnf11947.58 v > 85 > sectio 4

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Sermones, 21, 125, 4
Denique Dominus noster ideo per castae virginis membra venit ad terras, ut ostenderet Deum castitatis esse auctorem. Ergo sicuti Deus noster nos suscepit in se, et nos suscipiamus Deum in nobis. Portemus ergo et nos Deum in casto corpore, quem virginis casta membra portaverunt. Christus enim magister est castitatis: et ideo qui castitatem non habet, portare Christum non potest. Sed et nos, charissimi, qui Deo credimus, ut semper Christum in corde nostro portare possimus, castos ac puros nos exhibeamus ab omni peccato; ut Christus habitare possit in nobis. Qui enim Christum non habet in se, christianus non potest dici. Nec enim ita se extollere debet unusquisque, ut christianum se nomine dicat tantum, et factis inimicum ostendat. Quomodo christianus est, qui contra Christi praecepta vivere contendit? Sed vos qui Deo servitis, et eius praecepta custoditis, potens est vobis concedere vitam aeternam, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.